Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia

Mythistoria anno 1941 ab Archibaldo Iosepho Cronin scriptore Scotico edita, quae plurimos lectores habuit et in multas linguas versa est
Nymphae: dixit eum esse hortum pulcherrimum Europae totius et fortasse mundi

Georgius Beniaminus Clemenceau (Francogallice: Georges Benjamin Clemenceau; natus die 28 Septembris 1841 in vico Mouilleron-en-Pareds in Vendea, mortuus die 24 Novembris 1929 Lutetiae) medicus, diurnarius et vir publicus Francogallicus fuit. Inter maximos viros Tertiae Rei Publicae numeratur. Rebus publicis Franciae interfuit a bello anni 1870 usque ad finem Primi Belli Orbis Terrarum. Praeses consilii ministrorum fuit primum ab anno 1906 usque ad annum 1909, deinde a mense Novembri anni 1917 usque ad mensem Ianuarium anni 1920. Quia bellum anno 1918 ad victoriam perduxit et foedus Versaliense sanxit, «Pater Victoriae» cognominatus est; iam antea propter indolem ferocem «Tigris» vocabatur.
Vita eius publica longissima fuit. Fere omnia magna discrimina Tertiae Rei Publicae vidit eorumque particeps fuit. Praefectus Montis Martyrum fuit cum obsidionis tempore tum primis Communis Lutetiani diebus; annis post 1880 dux factionis sinistrae, quae «radicalis» vocabatur, tot ministeria orationibus evertit ut «eversor ministeriorum» diceretur; in suspicionem fraudis Panamensis adductus et comitiis anni 1893 victus, scribendo se restituit et inter primos defensores Alfredi Dreyfusi exstitit; idem epistulae apertae Aemilii Zolae titulum «J'accuse» indidit. Anno 1902 senator Varensis electus in curiam rediit; rem publicam primum ab anno 1906 usque ad annum 1909 gubernavit, quibus annis, civibus inter se acriter contendentibus, diuturnam famam «domitoris secessionum opificum» sibi peperit; deinde, sex et septuaginta annos natus, gubernio praefuit quod victoriam pararet.
Deum esse negabat, sacerdotum potentiae adversabatur, libertatem singulorum acerrime defendebat, imperio in alias gentes proferendo ob aequalitatem populorum repugnabat, Dreyfusum tuebatur, sed idem, ordinis custos, civitatis auctoritatem summam esse volebat: quapropter non facile uni factioni adscribi potest. Diu et dextrae et sinistrae partibus suspectus fuit: dextra eius in clericos odium reprehendebat, sinistra ei motus opificum repressos non ignoscebat. Ab exeunte saeculo vicesimo iterum a doctis magni aestimatur et inter gratissimos rerum Francogallicarum viros manet …2026
- 24 Iunii - Terrae motus maior magnitudinis 7.5 in Venetiola centenos homines necat vel vulnerat multaque aedificia concidit.

- 22 Iunii: Alanus Greenspan, pristinus praeses systematis aerarii foederalis Americae, centum annos natus moritur.
- 12 Iunii: Elon Musk primus fit, qui 1000000000000 dollariorum Americanorum accumulaverit.

- 25 Maii: Magnifica humanitas, epistola encyclica Leonis XIV prima, editur.
- 15 Maii: Eruptio epidemiae ebolae e provincia Ituri Rei publicae democraticae Congensis refertur. Centeni homines illic et in Uganda in hunc morbum incidunt.
- 3 Maii: Epidemia hantavirus Andini ad quadragenam navis vectoriae Hondius ducit, tres mortui.

- 26 Aprilis: Sebastianus Sawe Londinii primus homo cursum Marathonium minore tempore quam duabus horis perficit.

- 6 Aprilis: Artemis II cum quattuor astronautis Lunam circumvolat et 11 Aprilis feliciter in Tellurem revertitur.

- 8 Martii: Mojtaba Husainus Khamenei, Alii necati filius, magnus dux Iraniae eligitur.
- 28 Februarii: Civitas Israël et Civitates Foederatae impetum bombarum ad Iraniam faciunt, illum impetum praeemptivum appellantes.
- 21 Februarii: Bellum inter Afghania et Pakistania erumpit.

- 6 Februarii: Olympia hiemalia in Italia simul Mediolani, Cortinae Ampecanorum, Pralatii, Livigni et Ante Silvam patefiunt.
- 2–6 Februarii: Curdistaniam Syriacam rectio Damasci nova sibi adiungit.
- 22 Ianuarii: Civitates Foederatae Americae ab Ordine Mundi Sanitarii se recedunt.
- 15 Ianuarii: Vicipaedia, anno 2001 a Iacobo Wales et Laurentio Sanger condita, annum vicesimum quintum celebrat.
- 6 Ianuarii: Leo papa XIV Iubilaeum anni 2025 claudit.

- 3 Ianuarii: Nicolaus Maduro Venetiolae praeses a militibus Civitatum Foederatarum raptus est, Caracae multis ictibus affliguntur.
Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
it:Juryeonggu → ??Alea duodecim faciebus aevi “regni Sillae uniti” Coreae (668–935)
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a
Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
| Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
| Victionarium Dictionarium liberum | |
| Vicicitatio Citationum collectio | |
| Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
| Vicifons Fontes liberae | |
| Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
| Vicispecies Index specierum | |
| Vicidata Repositorium datorum liberum | |
| Vicifunctiones Repositorium functionum liberum | |
| MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
| Vicivia Directorium viaticum liberum | |
| Vicinuntii Nuntii liberi | |
| Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
| Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |
